monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 94, 2
Confortare igitur et viriliter age , Dei famule, et usque in finem Origenis figmenta persequere, ne simplicium mentes sub umbra sapientiae blandis eius capiantur illecebris, et fiat in corpore Christi scissurae divisio. Omnes enim qui sapiunt, quae sursum sunt, te Patrem, et spem, et coronam fidei alacres profitentur, quod Arii Magistrum, et discipulum eius Evangelico mucrone confoderis. Fratres cellulae meae oppido te salutant, et fratres qui tecum sunt.'